Teksti:
Adv. Haer 3.10.6.
Quapropter et MARCVS interpres et sectator Petri initium Euangelicae conscriptionis fecit sic:
Intitium Euangelii Iesu Christi Filii Dei
Quemadmodum scriptum est in prophetis :
<< Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam
qui praeparabit uiam tuam >>.
Vox clamantis in deserto :
<< Parate uiam Domini,
rectas facite semilas ante Deum nostrum,
manifeste intium Euangelii esse dicens sanctorum prophetarum uoces, et eum quem ipsi << Dominum >> et << Deum >> confessi sunt hunc Patrem Domini nostri Iesu Christi praemonstrans, qui et promiserit ei angelum suun ante faciem eius missurum (qui erat Iohannes in spiritu et uirtute Heliae clamns in eremo : Parate uiam Domini rectas facite semitas ante Deum nostrum );
-- quoniam quidem non alium et alium prophetea adnuntiabant Deum sed unum et eudum, uariis autem significationibus et multis appellationibus : multus enim et diues Pater, quemadmodum in eo libro qui ante hunc est ostendimus et ex ipsis autem prophetis procendente nobis sermone ostendemus.
In fine autem Euangelii ait Marcus :
Et quidem Dominus Iesus, posteaquam locutus est eis, receptus et in caelos et sedit ad dexteram Dei
et confirmas quod a Propheta dictum est :
Dixit Dominus Domino meo :
<< Sede a dextris meis
quodusque ponam inimicos tuos
subpedaneum pedum tourum >>.
Sic idem et unus Deus et Pater est, qui a prophetis quidem adnuntiatus, ab Euangelio uero traditus, quem Christiani colimus et diligimus ex toto corde, Factorem caeli et terrae et omnium quae in eis sunt.
sunnuntai 6. heinäkuuta 2008
Tilaa:
Lähetä kommentteja (Atom)
Ei kommentteja:
Lähetä kommentti